Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
Itera si poierit conduci qnod promiltat restitutionem, queratur infra quem terminum et in quo loco. Item signentur tempora et agendorum per oratores vltra quae se non extendant. ltem quod respondeatur ad treugas si obiiciatur." Oiviginales eodera in regestro sub nro 2772. XXXII. Incorporationales castrorum regalium Tolmdcs, Latorvar et Vorostorony septem sedibus Saxotiicalibus per Ladislaum Posthumum. A. 1453. Nos Ladislaus, Dei gratia rex Hungariae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod cum nobis in regali administratione regiminis inter alia conveniat providere, ut confinia nostri regni integra praeserventur; ea quae corrupta sunt, reparentur; tum igitur Iiac ducti consideratione tum etiam et nonnullorum fidelium nostrorum baronum, nobilium, procerumque regni nostri et praesertim spectabilis ac magnifici Joannis de Hunyad Comitis Bistriciensis seu iudicis, pridem gubernatoris Regni Nostri Hungariae, fida informatione percepit nostra serenitas; quod castra nostra regalia Tolmats et Latorvar, ac turris Verestorony vocata, in Comitatu Albensi partium nostrarum Transilvanicarum sita, in suis aedificiis et struturis rupta essent et penitus desolata et propter ipsorum invigilem, ineptamque conservationem, nonnulli superioribus temporibns per viam prope et subter eadem castra et turrim existentem, qua e partibus transalpinis juxta fluuium OJth, ad partes nostras transilvanicas versus civitatem nostram Cibiniensem itur seu tenetur, hujusmodi