Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

Causalibus, super facto dictae Porlionis possessio­nariae, hinc inde inter ipsos usque modo quomo­dolibet, et sub quacumque forma \erborum ema­natis, relaxatis etiam quibuslibet Judiciorum grauaminibus, seu Birsagiis, in quibus ipsi pro­textu dictae Portionis Possessionariae Contra alte­rum quomodolibet Convicti fuissent, et aggravati se se mutuo expeditos reddidissent, et Commi­sissent; imo reddiderunt, commiserunt, cassa­runtque, et annullarunt, ac relaxarunt nostri in praesentia, hoc tamen adiecto: quod ipsae Partes in uno brevi Termino per ipsas ad id deputato eandem Possessionem Path totaiem cum Terris ara­bilibus Cultis et incultis, Silvis, memoribus, ru­betis, virgultis, Pratis, foenetis , agris^ pascuis , aliisque quibuslibet suis utilitatibus, et pertinen­tiis universis Deo prae oculis habito absque scru­pulo cuiuslibet falsitatis, una Cum aliis probis Vi­ris per Partes illuc Comuniter adductis conscien­tiose in duas dividant partes rectas, et aequales, quarum recta, et aequalis media pars cum univer­sis suis utilitatibus, et pertinentiis praefato Nico­lao Posar, et suis haeredibus, ac Successoribus universis; alia vero similiter recta , et aequalis media pars modo simili cum cunctis suis utilitati­bus, et pertinentiis praefatis Nicolao filio Petri, et Paulo fratri Carnali, ac Ladislao filio Lucae Pa­trueli eiusdem, nec non Gallo, et Ioanni fratri eiusdem Carnali , ac Joanni, et Georgio fratri si­militer eiusdem Carnali, eorumque haeredibus, et successoribus, universis cedat, et pertineat Jure perpetuo tenenda, possidenda, pariter et haben­da, tali etiam Conditione per Partes adiecta; quod si una Pars Deo permittente deficeret in ho­rede, et successore, extunc Pars illius seu Portio 10 * /

Next

/
Thumbnails
Contents