Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
in aliain Partein superstitem, in haeredes, et successores eius condescendat, et derivetur. Voluerunt etiam partes praenotatae, quod Litterae noyae Donalionales, et Statutoriae super dicta Portione Possessionaria, et aliis iuribus possessionariis intra metas dictae Possessionis Path habitis, per Magnificum Virum Joannem de Hunyad Gubernatorem huius Kegni Hungariae praefatis Nicolao Posar, et Petro de Zala nomine Juris Regii datae, quas in suo vigore voluerunt permanere, praefatis Nicolao filio Petri, et Paulo fratri eiusdem , nec non Ladislao filio Lucae , ac Gallo, et Ioanni fratri eiusdem, nec non Joanni, et Georgio similiter fratri eiusdem, eorumque haeredibus eodem modo , ac in omnibus, et per omnia prosint, et suffragentur, sicuti praenoininatis Nicolao Posar, et Petro de Zala eorumque haeredibus tali obligationis Vinculo per partes interseito: quod si quacunque Partium, vel eorum haeredes quandocunque temporis in processu in huiusmodi dispositione persistere nollet; extunc talis pars contra partem aliam in praemissis persistentem in facto potentiae Succubitus duelli , facti potentialis , et in amissione portionis suae possessionariae praenotatae convincatur ipso facto. Ad que omnia, et singula praemissa se Partes antedictae nominibus quibus supra, sub oneribus, et gravaminibus supra dictis sponte obligarunt coram nobis praesentium testimonio mediante. In cujus rei lestimonium, firmitaleinque perpetuam praesentes Litteras nostras Privilegiales pendentis, et authentici Sigilli nostri minoris munimine roboratas eisdem partibus duximus concedendas. Datum in Festo S. Laurentii Martyris Anno Domini MCCCCXLVII. Idetn Benyovsiky.