Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
\ riter et possidendam, talibus interjectis Conditionibus : ut ipse Nicolaus Posar quoadusque Divina permissione praeattactus Egidius Parvus vilam duxerit in humanis, ut omnes proventus teneatur in parata Solitos pecunia, ac debeat de portione possessionaria praefata ac eius pertinentiis quibuslibet omnino pure, et simpliciter administrare. De aliis vero proventibus in victu, et vestitu, aliisque necessariis rebus condecentibus, et honestis Eidem Egidio Parvo providere debite debeat, et teneatur hac superaddita Conditione; quod si qui praefatam Portionein possessionariam , et eius pertinentias adire vellet, et adipisci modo quo™ cunque se Jure Concernentes, quod, non possit nisi prius Sexaginta flcrenos Auri puri pro portione possessionaria superdicta, et pertinentiis eiusdem per praetituIatumNicoIaum Posar expositos eidem exolvat, ad quae Supradicta Partes praefatae sponte se obligarunt observanda coram Nobis, Harum Nostrarum Yigore, et Testimonio mediante, quas dum nobis in specie fuerint reportatae in formam nostri Privilegii redigi faciemus. Datum Feria Sexta proxima post festum Pentecostes, An. Domini MCCCCXLIV. L. S. Idem Benyovszky. XXVI. Jnno 1446. Amicis suis Reverendis Conventui Ecclesiae S. Benedicti de juxta Gron Laurentius de Hedervara Regni Hungariae Palatinus, el Judex Cumanorum Amicitiam paratam cum honore, noveritis, quod nobis in Congregatione generali Dominorum Praelatorum, Baronum, et Regnicolarum in Civitate Pestiensi Congregatis, de bono Statu Regni^/ celebratis existentibus, Andreas filius Thomae de