Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

Elekhv personaliler in Nostram veniendo praesen­tiam, in sua ac Simonis et Stephani fratrum suo­rum Carnalium personis proposuit eo modo; quo­modo egregius Ladislaus filius Petri Yajvodae de Leva his disturbiorum temporibus, Possessionem suam NagySaro vocatam in Comitatu de Bors exi­stentem, apud manus ipsorum scilicet actorum ti­tulo pignoris habitam, ab eorundem manibus in­debite , et potentialiter occupasset, et occupatam usuaret de praesenli in eorum praejudicium et da­mnum valde magnum , ex parte cujus Judicium habere vellet; quibus perceptis, ipsoque Ladislao ad Actionem eandem nos inducente, quia in con­gregationibus ipsorum Dominorum Praelatorum , Baronum , et Regnicolarum tanquam in praesenti quoque causa pridie in Comitiis Albae-Regali ce­lebratis id statutum, et conclusum esset, quod Uniuersae possessiones et Jura possessionaria his disturbiorum temporibus per quoscunque indebite occupatae, his a quibus occupatae sunt, sub pro­bis et Attestationibus superinde institutis exmit­ti debeant, et resignari, et ob hoc super occupa­tione dictae possessionis Nagy Saro — veritas exper­taque superinde veritate, eandem ipsis Actoribus restatui debeatis: Pro eo vestram amicitiam prae­sentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mit­tatis hominem pro Testimonio fidedignum, quo praesente Vincentius de Marcusfalva, aut Georgi­us filius Georgii, sive Emericus de Simonyi, seu Ladislaus de Zada, aut Paulus deKiirth, siveLa­dislaus deHind aliis absentibus ad faciem posses­sionis Clietherthekhel locum scilicet Sedis Judici­ariae dicti Comitatus de Bars, vicinis et comme­taneis dictae possessionis Nagy Saro, ac Nobili­bus comprovincialibus ejusdem Comitatus inibi le-

Next

/
Thumbnails
Contents