Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

40. F o r m u 1 a e consummationis quo­que, puta: signaturae Notariales, data loci ac temporis, vtut iure Canonico et ciuili Romano praescriptae , eam nactae haud quaquam sunt vni­formitatem, vt defectu illarum authentia vapulet diplomatum, aliis proprietatibus saluis. Notarii saepe nomen suum non expresserunt in literis regiis quoque; nec locum, vel iam dati, iam ema­nationis, signarunt. Tempus ab Incarnatione Do­mini consignantes, illam iam a 25. Martii, iam a 25. Decembris, alias etiam a 1. Januarii nume­rarunt. Indictionem saepe indicarunt, sed iam Constantinopolitanum (vt in Stephaneo de a. 1001) iam vero Romanum calculum sunt sectati. Epactas et Concurrentes, aliasue anni notas, segnius obser­uarunt, nec sine erroribus. Annos regiminis, dum numerarunt, completos , vel incompletos sumserant; iam siglis romanis, iam literis vsua­libus expresserunt. In literis memorialibus da­tum quoque temporis plerumque desid^ratur. Dif­formitas proin notarum harum, saluis aliis, di­plomatum authentiae olficere nequit: praeterquam si anni per czifras arabicas, feriae ante vel post fe­sta sanctorum per dies mensium, saeculum vs­queXVI.occurrerent expressi: „Die ganzlicheEr­mangelung, oder die vollige Weglassung der Zeit­angabenist, wenn andere Beglaubigungs, nament­lich die Voliziehungsarten hinzukommen, kein Ver­dachtsgrund. — Auch irrige Zeitangaben allein , und ohne Concurrenz anderer Verdachtsgriinde konnen ebenfals nicht eine Urkunde verdachtig machen; falls der Unterschied nur ein oder zwey Jahre, oder die Auslassung von M. oder C. be­trifft. — Wichtiger ist die Beurtheilung der Aecht­heit oder Unachtheit der Urkunden nachden Zif-

Next

/
Thumbnails
Contents