Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

streichungen, Correcturen, und mehrere Hiinde •on selbst. Cf. Decretalium II. 22. de fide instru­mentorum. Wolf. Ad. Lauterbach de cancellatione cap. I. thes. \—3. cap. II. thes. 1. etc. 35. Nec attramenti color tempore, cui di­ploma debetur, recentior, saluis proprietatibus aliis, authentiam facit suspectam : idem enim ipsum etiam atramentum eodem in diplomate diuersum reddit colorem, prout membrana melius aut de­terius est laeuigata; calamus magis vel minus in­tinctus: est nigrum, vel flauescit aut pallet. Prae­terquam si altior ac recentior color aliquod addi­tamentum, aut lituram afficiat, quae sensum do­cumenti mularet. Voces singulares, notitiae cer­tioris causa, innouatae, nihil rei ofiiciunt. V. Gruber Lehrsystem. Th. I. Abth. I. Hauptst. 1. §. 19—22. §. 36. Nec Scripturae figurae, a communi ab­ludentes, conuellunt saluis proprietatibus aliis, diplomatis authentiam: cum eodem etiam saeculo Scriptorum figurae tam ab alienis, quam et pro­priis varient; illarumfortna a saeculo in saeculum, pedentim duntaxat inualescat et obsolescat. Saepe etiam scriptores priora imitantur exemplaria. Nisi ergo scripturae ratio a tempore, quo diploma ema­nauit, consueta duobus integris saeculis differat tam in contextu quam in dato anni (non in literis singillatim, sed in eorum complexu) contra authentiam diplomatis inde argui iure ni­hil potest: Jedes Urtheil iiber das Alter, oder die Aechtheit einer dalirten Schrift muss sich 1). Zu­nachst und hauptsachlich auf die Totalansicht der Schrift stiitzen; 2) Eine genaue Priifung der ein­zelnen Buchstaben des Alphabets muss den Ein­druck, welche diesen macht, rechtfertigen; und

Next

/
Thumbnails
Contents