Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

<le Deo, Hungariaque et Christianiiate optime merita, nullam penitus distinctfonem existimatio­nemque, quin potius vilipendium sit expertura , ipsum cognomen Balintitt praefato Valentino Nagj, ipsiusque haeredibus, et posteris vtriusque sexus, vna cum libero Baronatu , ac cum omni eius di­gnitate, reputatione, et praerogatiua, quibus cae­teri etiam in regnis, ditionibusque nostri Comi­tes, atque Barones vtuntur; antiquis vero insi­gnibus, quibus a cognominis Nagy consecutione vsi sunt, solis efligiem supra piramidem viridem, inter caeruleum purpureumque scuta exurgentem, damus, conierimus addimusque, ac eum, posteros­que eius vtriusque sexus vniuersos dicto cogno­mine Balintitt, Baronesque vocari, compeilari, haberi, reputari volumus, mandamusque vniuer­sis — — Has perpetuo valituras sigillo nostro secretiori et subscriptione munitas nostra, ex­. tradanda duximus, et concedenda. Datuin in re­gia nostra Budensi Hungariae, die priuia Nouem­bris Anno Domini MCCCXLIV. (Testimonio Jose­phi Kemeny 1549.) Erantque literae in |)argemeno patenter confectae et emanaiae, et sigiilo eiusdem regis in concha iignea, super cera rubra, impres­siue communita et dextra vero earum parte, sub­scriptum erat: Ludouicus Ilex m. pr. A sinistra vero Beneuentanus A. Episcopus Strigoniensis m. pr. Inscriptumque erat foris. Ex speciali reflexi­one publicatae per me eundem A. Episcopum Be­neuentanum, cum applausu omnium Budae, tri­gesima Nouembris Anno 1544. Beneuentanus m. pr. etc. — Alia commentitia diplom., notitiae cri­ticae causa, lege: apud Gatterer, Anleitung zur praktischen Diplomatik. Grubers Lehrsystem Th. II. Absch. III. Hauptst. 1—4.

Next

/
Thumbnails
Contents