Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

gryphus dextera teneat, capitique coronain auream auctoritate nostra regia addimus. — Vt autem hu­ius privilegii facta donatio salva semper et imper­turbata maneat, praesentem eisdem charis co­gnatis nostris , MichaeJi et Alberto Estoras, de­dimus paginam sigilli nostri munimine roboratam. Datum Szegedini per manus Gileti, aulae nostrae Cancellarii, die feria secunda post Dominicam in Albis, anno Dominicae Incarnationis milesimo no­nagesimo quinto. Manus propria Domini regis." 4.) Nos Ludovicus, Hungariae etc. rex. Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes universis, quod fidelis nostri, dilecti Valentini Nagy de Sancto Georgio ad Keresum, amnem, Consiliarii nostri actualis etcatafra­ctorum tribuni, praedecessores, Ujlakiorum nomine, diu quidem claruerint, — vnus tamen fratrum Ujlakiorum, Georgius a Bela IV., Hun­gariae rege, alio insignitus est cognomine, prae­clare factorum magnitudinem expressuro — Vnde factum, ut huic e fratribus Ujlakiis, Georgio, co­gnomen Nagy, rex ille conferret. — Postquam praefatus Valentinus Nagy, consiliarius ac tribunus noster, nuper in regno Neapol. actum exhibuerat, post plurima vel ipsi Hectori digna saepe praestita singularem, perpetuo laude dignissimum. — Agmi­nibus nostris periclitantibus auxilium fert, primo ad­ventus sui momento rebelles vallidissima aggreditur manu, et ingentem sola etiam in persona, hosti­um numerum fundens, impetum eorum retundit, retrahere eos cogit. Elerkezett a' segetseg, ittvan Balint, itt itt; — Proinde ipsum nomen abolen­do — siquidem iam communis sortis homines et­iam adeo vulgariter coeperint sehoc nomineNagy compellari facere, vt breui antiqua haec , familia

Next

/
Thumbnails
Contents