Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

ejus possidenf.ur. — Possessoria enim Bonorum Diplo­matibus consonantia ad Genealogias, Diplomaticam item et Historiam multum conferrc frequentius observavi. Pestini U. Junii 1837. Gabriel Nagy. V, Anno 1250. Bela IV. B. Hungariae post irruptionem Tar­tarorum donatFile Bano terram in ComitatuTren­chinensi. £o mortuo filii eiusdem rogarunt sibi il­lam confirmari ; quod rex fecit, ea tamen sub no­tabili conditione , ne illam, sine speciali regis li­centia, audeant vendere. Apparet hincBelam, pa­tris sui Andreae , qui primus perpetuitatem indu­xerat, institutum restringere voluisse. V. Diplo­ma Codicis D. tomo IV. vol. II. ad annum MCCL. Georg. Pray Miscellan. Prof. tomo V[. in lndice. VI. Nicolaus Mag. Dapiferortim regis Belae , reuisis Vd­vornicorum terris per omnes comitatus,particulam ter­rae Gymolth ab Udvornicis de Papa controuersam y Capitulo Karadiensi adiudicat. Ar.no 1255. Nos Nicolaus Magister Dapiferorum Belae, Dei gratia illustris regis Hungariae , significamus vni­uersis praesentium notitiam habituris, quod cum nos de Consensu et voluntate eiusdem Domini Be­lae inclyti regis pro discutiendis et restituendis ter­ris Cdvornicorum per omnes Comitatus regni Hun­gariae existentes indebite occupatas seu deuolutas iudex missus et constitutus fuissemus, et proce­dentes ad partes Udvarnicorum de Papa accessis­semus, Udvornici de villa Zeurem quamdam par­ticulam de terra Varadien. Capituli nomine Gy­molth ad vnum aratrum et dimidium aut paruum plus vel minus sufficientem, reambulauerunt, di­jcentes eandem particulam ad ius Udvarnicorum pleno iure pertinere, ex parte vero dicti capituli

Next

/
Thumbnails
Contents