Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

proponebatur, quod ipsa terra ex donatione San­cti Ladislai regis Ecclesiae Varadinensi fuisset col­]ata, et de terris Udvarnicorum certis metis di­stincta; Nos vero vt iustitiae possemus facere com­plementum , de statu eiusdem terrae diligentem et omnimodam fecimus fieri inquisitionem; tandem cum per multos ac veridicos viros supra dictam par­ticulam ad ius et proprietatem memoratae Eccle­siae Varad. reuera pertinere percepissemus, et prout etiam voluntati Domini regis fuit placitum, iam dictam terram ab omni impetitione dictorum Vdvarnicorum ordine iudiciario vndique expedi­tam sub eisdem antiquis metis et Iderzemer prae­tactatae Ecclesiae perpetuo iure statuimus possi­dendam. Et ne super lioc in posterum aliqua du­bietas oriatur, praesentem Zedulam sigillo nostro impressam , contulimus in testimonium huius fa­cti. Anno Gratiae MCCLV. Ex oiiginali JSic. Jankovich. VII. JBela rex Hungariae concessionem, ac conuentionem inter Comitem Seueridum , ac Jobbagiones castrorum de Zolgagyeur et Bana factam , roborat 1258. Bela Dei Gratia Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae , Bamae , Serviae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex omnibus praesentes Litteras inspecturis Sa­lutem in vero Salutari. Ad universorum notiti­am tenore praesentium volumus pervenire. Quod cum Seuerido Teutonico contulissemus in Kezu Terram Castro Zulgageur, et Castro Banja perti­nentem , quae est inter Terras Marcelli Comitis, et Eliae filiorum Marcelli Comitis ex una Parte, et inter Terram Simonis et Symuna Jobbagjonum Castri de Camarum ex altera, et Idem Seueridus super ipsa Terra in medio ipsorum voluisset col-

Next

/
Thumbnails
Contents