Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

ciurn iuris dictorum Michaelis et Gregorii, non modicum et iacturam, lite tamen inter eosdem Michaelem et Gregorium, ac Martinum et Dauid, eius filium pendente. Super quo fidelitati veslrae firmiter praecipiendo mandamus , quatenus ve­strum mittatis hominem, pro testimonio fide di­gnum, quo praesente Ladislaus, filius Nicolai de Zemlin, vel Stephanus, filius Thomae, aut Nico­laus seu Michael, filii Andreae de Kecsed, sive Ladislaus, filius Thomae de Bocsy, seu Elias de Felegjhaza, neue Matthaeus de Zaka, an Petrus de — — aliis absentibus homo noster ab omni­bus, quibus incumbit, meram de praemissis ex­periatur veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis. Datuin in Wissegrad feria sexta pro­xima ante Dominicam Oculi. Anno D. Millesimo trecentesimo octuagesimo quinto. L. S. Orig. in archivo fam. Ibranyi. XXir. Dlploma Sigismuncli Mar. Brand. die 16. Augusti civitati Posoniensi super promisso datum , quod trice­simam per Ludovicum R. Jaurino et Semtai>ia Puso­nium inductam, rursus Jaurinum et Semtaviam sit translaturus. Sigismundus, Dei gratia MarchioBrandenbur­gensis, Sacri regni imperii Archicamerarius, me­moriae commendamus, quibus expedit vniuersis: Quod venientes ad nostri praesentiam Judex el iurati consules civitatis nostrae Posoniensis, nobis proposuerunt, quia tricesiinarum debita in Jaurino et Sempthe ab antiquo exacta dinoscuntur et re­cepta, sed clarissimus Dominus Ludovicus, divae memoriae, Hungariae , Poloniae, Dalmatiae Bex, motus de locis praefatis tricesiinam transtulerat eandem vsque Posonium, volens, quatenus hujus-

Next

/
Thumbnails
Contents