Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

modi tricesimarum debita in ipsa civilntc Poso~ niensi exigerentur per amplius, imo ibidem sunt exacta vsque modo in consuetudinis dictae civita­tis praeiudicium singulare. Nos igitur dictorum fidelium nostrorum iudicis et iuratorum consulum nostrae civitatis Posoniensis fidei constantiam ad­vertentes, et precibus eorundem inclinati, cum de­liberatione et noslrorum consiliariorum consilio assumsimus eosdeni , ipsisque promittimus per praesentes, quod cum Jaurinen. civitas et Semp­the dominio seu ditioni nostrae subiugabuntur, ex Lunc de consilio nostrorum Praelatorum et Barouum regni Hungariae supradictas tricesimas, quae huc­usque exactae sunt et recipiuntur in civitate I }o­soniensi, perpetue removebimus, imo transferemus ad eandem Jauriensen civitatem et Sempthe, vt ibidem prout antea exigantur. Harum, quibus si­gillum nostrum appensum est, testimonio iittera­rum. Patum in Campis prope Posonium Anno D. MCCCLXXX. quinto in crastino assumptionis. < . i . Sigillnm maximum pendens optime conservatam et invio­Jatujn , cuius epigraphe sic sonat: ,,S. Sigismuncli ile Boemia, Dei gratia Marchionis Brandenburgensis." In* signe praesefert equitem currenti generoso equo insi­dentem , sinistra manu frenum, dextra acinacem te­nentem, pectori scutum insignibus exornatum incubat. Ex autographo meinbranaceo descripsit et communi­cavit Georgius Gjurikovits. XXV. Mandalum Sigismundi H. ad civitatem Cremnicz fine solvendorum pro expensis belli 1000 Jlorenorum auri editum. A t 1385. Sigismundus, Dei gratia rex Hungariae, Dal­maliae, Croatiae etc., Marchio quoque Branden­burgensis etc. fidelibus suis Comiti, Judici, Jura­tisque et vniuersis civibus, totique communitati

Next

/
Thumbnails
Contents