Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
nam cum ferret aegrius Paulus, Zagrabiensis Episcopus, frater eius, in Slavonia et Hungaria quaerit socios; ipse vero Joannes cum Twarko, Bosniae Bano, se consociat, Dalmatinosque concitat. Stephano quoque Laczkovich in partes tracto, dum Thomas de S. Georgio in Banatu sufficitur, per Nicolaum de Gara bona Joannis de Palisna, ob rebellionem publicantur, mptus fiunt ampliores. XXIII. Maria R. H. contra depopulatores possessionis Apathi lite pendente inquiri iubet. A. 1385. Maria, Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Fidelibus suis conuentui de Lelez, salutem et gratiam. Dicitur nobis in personis Michaelis, filii Nicolai, filii Stephani de Bors, ac Gregorii de Sceplak: Quod Martinus, filius Ladislai de Albes, et Dauid, filius eiusdem, item Dominicus, filius Beke, ac Nicolaus et Stephanus, nec non Martinus, filius eiusdem de Olazi, Joannes, filius Leukus, alter Joannes, filius Bartholomaei de. Yed, Bartholomaeus, filius Stephani de Keubeulkuth, nec non Nicolaus, dictus Earkas de Kereztur, pridem videlicet in festo beati Blasii Martyris, nunc praeterito cum eorum complicibns et ad se pertinentibus potentialiter, imo ex praeconcepta rationis malitia, ad possessionem dictorum Michaelis et Gregorii Apathi vocatam, ipsis convincinatam, ipsam penitus et per omnia deuastassent et depopulassent, cum vniuersis iobbagionibus ipsorum, qui pro hinc personales et diutinas residentias possessione irv eadem fecisse dinoscebantur; divisiones inter se facientes, eosdem cum omnibus rebus et bonis ipsorum ad eorundem possessiones transduxissent moraturos, et sic nunc dicta possessio Apathy nuncupata praefatis iobbagionibus et rebus ac bonis praedictis desolata remaneret, atque derelicta; in praeiudi-