Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
X. ad soluendum d. act. expens. per eos factas, quidquid, vt supra , iurauerint, se de liac causa, Jegitime exposuisse, a duc. 142 infra saluo iure fut. de expen. sub poena quarti tocius summe pred. cui si contrat. fuerit, medietatem habeat D. Banus Dal. et Cro. et aliam actores supradicti, harum testimonio nostrarum literarum. Datum Pagi in domo Comitatus Pagensis, die XXVII. Juny Anno MCCCXCVI." Delle Mem. di Trau. p. 361—2. CLXXXIV. Sigismundus JFi. H. liberae Jobbagionum emigrandi facultati ex aequo ac iusto prouidet. A. 1397. Nos Sigismundus Dei gratia Rex Hungarie , Dalm. Croat. etc. Marchioque Brand. etc. Notum facimus vniuersis, quibus incumbit, per praesentes , quod quia creberrimis plurimorum Praelatorum, Baronum, et pociorum regni nostri Procerum relatibus, nostrae insonuit auribus Maiestatis, quod plerique forent regnicolae, per climata regni nostri possessiones habentes et tenentes, qui eorum iobagiones, in aliorum possessiones, commodi causa, accedere volentes, varys calumpniis, signanter in birsagiorum ac mulctarum seu daciorum receptionibus, vt jpsos erga se retinere valerent, super eos impositis, libere abire et pacifice permittere non curarent; per quod factum nonnullae nostrae regiae, nec no*i ecclesiarum ac nobilium (et) alterius dignitatis hominum possessiones non modicum desolalionis paterentur detrimentum. Nos igitur, cui interest, ofiiqio nostri regii regiminis incumbente, de bono communi , et condignis regni nostri commoditatibus salubriter inuigilare volentes, imo dignum arbitramur et congruum, quod cum — exordio omnes homi-