Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

tinuisse. 3. Patescit ct itl, Mariam non Regem, sed Reginam fuisse vocitatam, de quo erudite disseruit Car. Andr. Belius in Commentatione liistorico-critica de Ma­ria Hungariae Regina. Lipsiae 1742. 4. Quis aetate ea Tauernicoruin Regafium fuerit Magister, nobis innote­scit, quodve jam tum inter Tavernicales, seu eas Ur­bes censebatur Sopronium, quibus Magistri Taverni­corum jus dicere consveverunt. 5. Patet istud quoq., Nicolaum de Kanisa , praeterquam quod fuerit Magi­ster Tauernicor., simul pluriuin Cottuum, nimirum Szaladiensis , Castriferrei, et Sopron. Magistratus Supr. Comitis gessisse. 6. Advertitur, Judiceni anteponi Con­suli Soproniensi , quod ritu inveterato aliter se nunc babet: neque enim Sopronii , quod Posonii fieri vide­as, Judex Consulem , sed bic illum praeit. Georgius Gjurikovits. CXVIII. Leonardus de Peusauro, Vicarius Generalis Stri­goniensisy Hospitale in urbe XJjbdnya a Hengmano de Sebnicia fundatum conjirmat. A. 1391. Leonardus de Peusauro, Decretorum Doctor, Archidiaconus Zagrabiensis, eiusdemque et Stri­goniensis Ecclesiarum Canonicus , Reverendissimi in Christo Patris et Domini Domini Johannis mi­seratione Divina Archiepiscopi Strigoniensis, eius­demque loci Comitis perpetui , nec non regalis et reginalis Maiestatum swpremi Cancellarii in spiri­tualibus Yicarius Generalis, vniuersis praesentes litteras iuspecturis, salutem in filio Virginis glo­riose. Yenit in nostri presentiam providus et ho­nestus vir Hengmannus de Sebnicia, pronunc Co­mes et Urburarius regius de Crempnicia, de Ko­nigsberg et de dicta Sebnicia, sua nobis peticione detexit*, ut ipseZelo deuotionis accensus ad omni­potentis Dei laudem et gloriam, et ob sue et suo­rum animarum remedium et salutem Hospitale cum oratorio eidem annexo in honorem Beate Elisabeth in fine dicte Civitalis Konigsperch versus

Next

/
Thumbnails
Contents