Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

orientem suis expensis etlaboribus edificari et con­strui procurasset, velitque illud iuxta jjossibilita­tis sue facultatem amplioribus edilic.iis et structuris decorare, nec non Elimosynarum largitionibus congruis pro debilium et degenerancium Persona­rurn ibidein confluentium, ac Magistri eiusdem Domus seu HospitaJis sustentatione , suffragante sibi ad lroc Salvatoris Clementia, decenter dotare, imo pro nunc quamdam domum suam in civilale Budensi prope Ecclesiam Beati Georgii Martjris versus partem orientalem , in vicinitate domus Marci Stovan, Jurati ciuis in eadem Buda suam, cum suis pertinentiis, fructibus et proventibus di­cto Hospitali et Magistro eiusdem pro tempore constituendo, 'dedisset et in perpetuum donasset, tali modo: quod de censu annuali eiusdem domus cuius quantitas se ad centum florenos aureos ascen­dit, Quadraginta floreni auri Magistro dicti Ilospi­talis pro tunc constituto, qui per se vel per alium perpetue diebus singulis in dicta Ecclesia seu ora­torio, missam celebrare tenebitur; residua vero pars dicti census pro inflrmis et pauperibus eius­dem Hospitalis per Conventorem dicte domus ad­ministrari debebunt et exhiberi. Itatamen, quod idem Magister Hospilalis cum eodem Hospitali et Oralorio a Jurisdictione Ecclesie ParochiaJis in di­cta Konigsberk ac Plebani eiusdem pro tunc seu perpetue exislentis, separati, sequestratique exi­stant penitus et exempti. Quod etiam ipse Heng­mannus Comes quoad tempora vite sue et post mortem ipsius proximi consanguinei sui de consi­lio Comitis et Judicis et Juratorum ciuium de ea­dem Konigsperk Magistrum idoneum prefati Ho­spitalis eligendi , conslituendi et presentandi ius habeant Patronatus per Archiepiscopum Strigon.

Next

/
Thumbnails
Contents