Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
praefatas Litteras Magistri Tavernieorum Regalium roborauimus. Ad verbum nihil addendo , nihilque diminuendo, transcribi et transumi, magnaque Sigillo Privilegiali consignari fecimus, uberioris rei ad cautelam. Datum secundo die festi S. Laurentii Martiris Anno Domini MCCCXCI. Nota. In ea suburbiorum Urbis Sopron. parte, quae in orientera vergit, Aedes Sacra Catholica D. Michaelis Archang. nomine dedicata , in edito Ioco sedet, a septentrione venientibus primo occurrit in oculos , laeto subjacentis Sopronii indicio. Templum augustum , nihil non venerabile ostentat, totiq. Urbi decus conciliat eximium. Turris, quae tergo aedis adhaeret, tam opportune adtollitur, ut specula totius Urbis esse possit. Quo auctore condita sit, non constat: Anno videlicet 1391. lis de Plebania S. Michaelis inter Senatum Soproniensem et inter Joannem de Chepregh Litteratnin commota fuit. Hic nirnirum Nicolao Praesbytero tunc mortuo , id beneficii, Maria regina ipsi indulgente, nec rogata Magistratus Urbani cousensione, surrogari voluit. Quae res eo permovit Senatum Soproniensem , ut solenni edita intercessione reclamaverit ; utpote juribus suis, quae a priscis Regibus hucusque intemerata habebant, nihil vel Regum culpa derogari passurus. Fecere id apud Magistrum Tauernicorum Regalium, Nicolaum filium Joannis de Kanisa, qui re cognita, dijudicataq. lite , priscum, quod habuere vocandorum abrogandorumque Plebanorum jus, ita Soproniensibus adseruit, ut i>imul Joannem de Chepregh ab ambitu eins depulerit. Diploma banc in rem ipse edidit, et Capitulum Jauriense illud recognovit. In recitato hoc diplomate babet , qnod advertat Lector an_ tiquitatis hungaricae amans et peritus. l.Palam inde fit, jam tum ante Sigismundi R. initia fundatam sub3tructamq. aedem S. Michaelis, atque a priscis Regibus peculiari quodam jure donatam fuisse, adeoque assertum quorumdam Geographorum de auctore sacrae hujus aedis Friderico III. J. fide bujus diplomatis prorsus convelli. Et vel hinc patet utilitas imo necessitas. communicandorum diplomalum ad veritatem Historiis asserendam, et convellendos errores. 2. Jus, quod Patroniftus vocant, inde a primis templi exordiis ad Senatum Sopro-nien. indolgentia Regum , quo hodieq. potiuntur, ad-