Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

sabeth vocatam, filiam Stephani, filii Laurentii de Doob, matrem scilicet ipsius Dominae Elenae, praefati Magistri Petri de Doob in possessionibus Doob praedicta, Poszuba, Kelemer, Tarjan, Hat­haz et Peerch vocatis, et ad easdem spectantibus de plenitudine suae regiae potestatis et gratia spe­ciali in haeredem masculinum et legitimum suc­cessorem iuxta regni consuetudinem praefecisset; qua tamen tandem mortua eadem Domina matre ipsorum vniuersas portiones possessionarias ipsam Dominam Elenam in dictis possessionibus iuridice et legitime concernentes, et ab eadem matre eius­dem in ipsam modo, quo supra deuolutas, praefa­tus Magister Petrus, frater eius, pro se occupando eisdem indebite et minus iuste vteretur in prae­iudicium suum valde magnum; super quo fideli­tati dicti Conuentus littoratorie mandassemus, qualenus ipsorum mitterent hominem pro testirao­nio fide dignum, quo praesente homo noster infra declarandus ad praefatum Magistrum Petrum ac­cedendo diceret eidem et comraitteret verbo no­stro, vt ipse cum vniuersis suis litterulibus instru­mentis mediantibus, quibus praedicta nobilis Do­mina , raater ipsorum , in annotatis possessionibus in filium mascuiinum et legitimum successorem, vt praefertur, creata et praefecta extitisset, et quibus ipse easdem possessiones tenere dignosce­retur In dictis octauis festi Beati Georgii Martyris in speciali nostrae Maiestatis praesentia comparere deberet et eadem exhibere, seriera siquidem ho­rum, vt fieret, expediens nostrae speciali fideliter rescriberet Maiestati Conuentus antedictus. Ipse igitur conuentus nostrae Maiestatis praeceptis obe­dire cupiens, vt tenetur, vna cumTekus deZeertz

Next

/
Thumbnails
Contents