Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
Tykon, per sanctos progenitores suos in honore S. Aniani Confessoris fundatum, in quo fratres Ordinis S. Benedicti, diuinae laudis organum iugiter decantarent, quadam speciali praerogatiua amj»lexando, lianc eidem gratiam benigniter duxisset faciendam, quod quaedam villa ipsius Monastery Apathy nuncupata, in eadem insula, vbi ipsum Monasterium esset construcum, situata, ab orrini genere cuiuslibet collectae in Regno suo siue denariorum siue victualium, quocunque titulo emergentis, existeret absoluta, et omnimode expedita; ita quod nullus collectorum, vel Iudicum, ad factum memoratae villae se intromittere auderet vel presumeret. Si autem aliqui contra huiusmodi gratiam suam benigniter factam f venire aliquatenus nenire intenderent, omnipotentis Dei , et consequenter suam indignationem se sentirent merito incurisse. Continentia quoque praescriptae tertiae litterae priuilegialis , vt puta ipsius capituli Al~ hensis, feria secutida proxima post festum ascensionis Domini Anno eiusdem M.CCC.XCII. exortae explicabat inter alia, quod idem capitulum Albense ad praeceptum Domini Regis Sigismundi quaedam duo priuilegia in eorum sacristia seu conseruatorio Ecclesiae ipsorum factum iurium possessionariorum ipsius Monastery S. Aniani Confessoris tangentia, fideliter requirendo, reperissent, eaque de verbo ad verbum praescriptis litteris ipsorum priuilegialibus transcribi et inseri faciendo, iuxta praeceptum Domini nostri Regis ipsi DominoGeorgio Abbati concessissent ad cautelam, quorum vnum videlicet olim Domini Karoli, felicis recordationis Regis Hungariae contineret hunc tenorcm: Carolus ( v. ad an. 1327). Alterius ve-