Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

ro, vtpote Venerabilis capituli Ecclesfae Vespri­mien. littera priuilegialis verbalem seruabat consi­militer hunc tenorem: Capituium Vesprimiensis Ecclesiae ( v. ad an. 1231 ). Quarta vero littera et vitima, vt puta Bulla praelibati Sanctissimi in Christo Patris ac DD. Clementis Papae Viterby Anno Dominicae Incarnationis M.CCC.LX. sexto. Pontificatus vero sui anno secundo exorta, post confirmationem castri insulae Tihan vocatae, ac omnium possessionum et pertinentiarum eorum­dem, bulla in eadem conscriptarum, per eundem Sanctissimum in Christo Patrem Clementem Papam ipsi Monasterio Sancti Aniani Confessoris ac Ab­bati et fratribus Monasterio in eodem Deo iugiter famulantibus factam, haec clausula , de verbo ad verbum reperiebatur: „Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat praefatum Monasterium ternere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas aliqualiter minuere, seu quibuslibet aggrauationibus fatigare; sed omnino integra con­seruentur, et pro quorum gubernatione et sustcn­tatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura, salua sedis Apostolicae auctoritate, et Dioecesani Episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futu­rum Ecclesiastica, secularisque persona hanc no­strae constitutionis paginam sciens contra eam te­mere venire tentauerit, secundo tertioue commo­nita, nisi reatum suum congrua satisfactione cor­rexerit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri lesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine di­strictae subiaceat vltioni. Cunctis autein eidem 9 *

Next

/
Thumbnails
Contents