Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
Spernitur interea dum regis sexus ab ipsa Primorum paritate, grauis discordia surgit Ambitione truci: nam dum petit ille Ducatum, Hic vuit esse Comes, hic Banus , anhelat ad altos, Nec defert sil>i, quisque gradus; clam liuida serpit Inuidia: haec parit acre odium ; metus inde Barones Diuidit; in partes plebs scinditur ipsa malignas u Laurentius de Monacis. De lug. reg. casu, Turbae, quas alienigenae (Itali) Ioannes de Palisna Cruciger. ac Ioannes Horvathi cum suis fratribus conciuerant, illo Prioratu Auranae, isto Banatu Dalm. ac Croatiae per Ioannem Bessenyei, Comitem Vesprimiensem depulsis, reginarum in Dalmatiam accursu sopitae sunt, non exstinctae. Causam iuslam Stephanus Laczkouich » Banus substitutus, perduellibus sociatus, destituit. Malum Thomas alias Templinus Comes de S. Georgio sumta de complicibus nonnullis vindicta, infeliciter auxit: Exauctorati enim, fratrum aliorumque factiosorum viribus ferociores subiato perduelionis signo obsequium Bohemo (Sigismundo ) detrectant, ac studia in Francigenam (Carolum Dyrrachinum) vertunt. Idem Laurencius. Fuit hic Caroli claudi Andegauensis, ac Mariae , Stephani V. filiae per Ioannem Dyrrachinum, ac huius filium Ludouicum abnepos. Patre per Ioannam Neapolitanam cajjto, et in carcere necato, per Ludouicum M. regia educatus clementia ; Margarethae Dyrrachynae consors dalus; Banus Croatiae ac Dalmatiae institutus , bello, contia Venetos vltimo gesto, Diix praefectus, ac eadem io-