Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

conslanciam, in acie nostrae mentis reuoluentes, qua iidem fideles dicti regni nostri Nobiles, a tem­poribus dictorum sanctoruin et aliorum regum vs­que modo, in tuitione et protectione huius nostri regni Hungariae, omniumque iurium S. coronae nostrae regiae subiectorum, specialiter autem in tuta conseruatione confiniorum, limitum et ter­minorum eiusdem, regni nostri Hungariae prom­tos se intrepide reddere studuerunt, fideles et ex­liibuerunt, per quae huius regni gubernacula fe­liciter possidemus, eorumdem IVobilium regni no­stri fidelium supplicationem veram, imo toti regno nostro proflcuam, fore agnoscentes, praemissae­que libertati ipsorum in toto vel in parte dero­gari nolentes: Eisdem Nobilibus regni noslri et et am! assiatoribus eorum, harum serie firma et bona fide nostra mediante, promittimus, sponde­mus, et ex certa nostrae Maiestatis scientia polli­cemur, quod ipsos a modo in antea,in omnibus illis libertatibus, immunitatibus et libertatum praero­gatiuis, quae eisdein per ipsos sanctos et alios Hungariae regni reges, nostros videlicet diuos praedecessores donatae et concessae, per nosque roboratae existunt et confirmatae, vt iidem ad tui­tionem ipsius regni nostri Hungariae, ipsamque eorum fidelitatem diuturnam, inuiolabiliter ob­seruandam feruentius animentur, tenebimus et conseruabimus, perpetuo et irreuocabiliter per­mansuros, fruituros et grauisuros. Et in huius rei euidens testimonium ipsis fidelibus Nobilibus regni noslri praesentes duximus concedendas. Da­tum Budae, septimo die congregationis nostrae praedictae. Anno Domini Millesimo trecentesimo octuagesimo quinto." L. S. a tergo impressi. t

Next

/
Thumbnails
Contents