Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
fcx originali authentico Sedis decem Lanceatoruui Sce^tusiensium , in archiuo I. Comitatus de Scepus , editum in praefatione ad vestigia Comitiorum p. LlX. * cxn. An. Ch. 1385. Eadem MariS Abbati de Tihany midietatem possessionis Aracli cum Praeposito Scepus. et hu~ ius successoribus aut aliis quibuscunque cambiandi licentiam iure patronatus impertitur, Nos Maria, Dei gratia regina Hung. Dalni. •Croat. etc. notum facimus vniuersis praesentes inspecturis: Quod religiosus vir, frater Georgius, Abbas Monasterii S. Aniani deTychonio, ad nostrae Serenitatis veniens praesentiam, nobis humiliter sponte et vltranea voluntate supplicauit, vt quia medietas cuiusdam possessionis Arath vocatae, in Comitatu Zaladiensi existentis, dicto monasterio suo et per consequens sibi, item alia medietas honorabili viroNicolao, Praeposito Scepus. Secretario nostro Cancellario, nec non nobilibus Dominabus Elisabeth , consorti Farkasy de Hidegkut, et Barbarae, vxori Petri de Ajka, sororibus eiusdem Domini Praeposili vterinis pertinerent, atque spectarent, et ex hoc propter promiscuitatem lerrarum arabilium, foenilium, pratorum et aliarum vtilitatum, in facie eiusdem possessionis Arath existentium, liinc inde eis, ac ipsorum Jobbagionibus, ac famuiis diuersae iniuriae, damna et nocumenta sine intermissione inferrentur et irrogarentur; ideo propter euitanda scandala et futuros euentus, quae inter ipsos vtrumque et eorum Iobbagiones possent oriri, et saepe saepius oriuntur, ipsi fratri Georgio Abbati ad faciendum concambium cum eodera Doraino Nico-