Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
Regiae sibi dedisset et donassel, ideo eidem Mojus lilio Alexandri, Nicolao et Michaeli filiis eiusdem remisisset et resignasset, perpetuo possidere el habere, nullam proprielatem in eisdem reseruando pro se. Quibus quidem literis exhibitis eodem procuratore ipsius Dominae eidem et dicto Mojus, sibi imprimis, per nos iuris aequitatem impertiri postulantibus, licet praefati Mojus et Georgius pro se personaliter et pro ipso ISicolao vt praedicitur, cum suflicientibus literis procuratoriis, coram ipso conuentu adstando dictam portionem eorum possessionariam praedicto Magistro Petro de Darou, pro praemissa summa pecuniae modo praemisso pignori obligauit; tamen quia tandem praefatus Mogister Petrus in praesentia dicti Conuentus Simigiensis comparendo ipsam portionem possessionariam in dicla Dalatha habitam, sibi pro praemissa suinma pecuniae impignoratam , eo quod idem Moius sibi quandam Possessionera Malni vocatara, pro eadem suraraa pecuniae tradidisset seu perpetuasset, remisisse et resignasse adinueniebatur. Pro eo ipsLim Moius SLiper praemissis 200 florenis expeditum relinquentes, cuin nos ipsura Dominum Abbatem de eo, quomodo et quo Iure, duae partes ipsius Possessionis sibi attinerent requisitum habuissemus , tunc idem Dominus Abbas in declarationem actionis suae praemissae quasdam quatuor literas, vnam Domini Moius condam Palatini y nec non Comitis Alexandri, filii Alexandri, Priuilegialem sigillo eiusdem Mojus Palatini consignatam, et tres dicti Conuenlus Abraissionales nobis praesentauerat, quarum prima videlicet eiusdem Mojus Palatini et Comitis Alexandri Litera Anno Domini 1372. eraanata exprimebat quod Idem Domi-