Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

nus Mojus Palatinus et Magister Alexander filius Comitis Alexandri considerantes omnia esse trans­itoria ob remedium animarum ipsorum , quasdam Possessiones et portiones possessionarias et \illas eorum videlicet omnem terram et Iura ipsorum in Abraam habita, exceptis sessionibus ipsorum in eisdem habitis, tolam portionem eorum in villa Olfalu nec non quasdam alias possessiones et por­tiones eorum possessionarias in eisdem literis de­claratas, cum omnibus earum vtilitatibus et per­tinentiis vniuersis lipsos communiter tangentes monasterio Beate Virginis in eadem Abram con­structo , communiter dedissent et donassent in perpetuum possidere et habere , idera autem Do­minus Mojus Palatinus specialiter inter alias pos­sessiones et portiones possessionarias totam posses­sionariam suam portionem inpraedicta Dalatha ha­bitam , cura piscinis , syluis, et aliis vtilitatibus in facie eiusdem existentibus similiter eidem mona­sterio Beatae Virginis de Abram contulisset in per­petuo possidendam; reliquae vero tres Literae di­cti Conuentus Abmissionales exprimebant, quod pridem idem Mojus filius Alexandri in Anno Do­mini M.CCC.LVI. secundo idem modo simili in Anno Domini M CCC.LVII. Tertio autem et ulti­mo modo simili idem Mojus in Anno Domini M. CCC.LVJIl. supra scripto iuxta continentiam Li­terarum dicti Conuentus obligatoriarum , per re­ligiosum virum Fratrem Petrum Abbatem dictae Ecclesiae deAbraam, congruis diebus ipsarum die­rum in praesentia dicti Conuentus expectatus, ad faciendam solutionem ipsarum 10 pensarum dena­riorum , in praesentiam dicti Conuentus non venis-

Next

/
Thumbnails
Contents