Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
LXXII. An. Ch. ] 381. Poloni Iadrae ludibria , iniuriusque passi Iledwigis reginae aduentum se non i>ltra festum B. Stanislai exspectaturos Elisabethae reginae denunciant. Anno M.CCC.L.XXXIV. ad constitutam secundam mensis Martii diem Bodzanta, Archie|jiscopo Gnesnensi , et ceteris praelatis, et baronibus regni Poloniae in Badomskie conuenientibus, vario sermone, variisque sententiis de substituendo rege, stabiliendaque rep. et bello intestino rescindendo, certatum est. Sed quum singulas, iustas, legitimasque deJiberationes, vnus scrupulus , de Heduigi, lilia regia , et, pactis, cum patre suo iure iurando firmatis, inficeret, ampliora externa, et interna belJa, si negligeretur exercitus, vnum leuem nuncium ad Elisabelli reginam mittere plaeuit, vt leuitas legati mittentium grauem et exacerbatum animum, atque in rebellionem. et contemptum spectantem leslaretur. Prohibituna quoque edicto publico , ne qua de cetero ad eam Jegatio fieret. Przeczlaus Vauelszky miles extemplo missus, qui apud Budam reginam Elisabeth conuenieos, praelatorum et Baronum regni Poloniae inandata ei exponit. Bogat inprimis: vt verbis et promissis frequentius repetitis praestet aliquando virtutem et filiam Heduigim ]>ro die octaua Maii, festo videlicet Beati Stanislai, Cracouiam transmittat, abstineatque ludibriis, quibus in Polonos tantopere vsa est. Praelatos eniin, et primores, et proceres regni Poloniae, neque eara iniuriam, idque Judibrium de cetero laturos, neque missionem Iledwigis , filiae regis, per alios legatos , quaesituros; se extremum fore, qui in ea re mandata ad eain perferat. Denunciat insuper, Polonos iureiurando se