Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

obstrinxisse, festo S. Stanislai lapso, sibi de rege, siHedwigis, regia filia, Cracouiam conducta non fuerit, prouisuros. Ludibria et iniurias Elisabethae reginae , cum Sandi­uogio de Subino Calissiensi Palatino , quem Capitaneatu Cracouiensi exclusum voiuerat, ac ipso fuga lapso , cum filiis Nobilium Adolescentum obsidibus captiuatis ad­miserat, ladrae moi ata, exponit Dlugossus lib. X. col. 91. LXXIII. Ati. Ch, 1383. ILdem Poloni Sigismundum Marchionem ad gubernium regni ab Elisabeth missum ab aditu eius­dern arcerit. Elisabetha regina, aspera Polonorum legatione mota , frequenti consilio aduocato, Sigismundum , marchionem Brandenburgensem, generum suum, ad regendum Poloniae regnum, quo filia Hedui­gis adolescat, viris, armis, equis, et opulenta sup­peilectili prouisum, in Poloniam destinat; quod cum apud Cracouienses barones percrebuisset, ir­ritati, quod praefectis ex Hungarorum, et matro­narum arbitrio datis parere cogerentur; mores in­super Sigismundi marchionis pridem pertaesi , iu­sto exercitu collecto , vsque in Sandecz procedunt. Missis itaque ad Sigismundum marchionem, qui iam apud Lubowla hospitabatur, nunciis, monent, ne regnum Poloniae eis inuitis introeat; se illum neque prorege, neque pro gubernatore vllo pacto accepturos; quin etiam ingressum illi, iuxta ac hosti armis interdicturos. Qui hac denunciatione deterritus gradum pressit. u Polonorum missis idem Sigismundus aegre persuasit , vt aduentus reginae Heduigis ad festum Pentecostes pro­rogaretur, appromittens obsides coptos absoluendos" idem Dlagossus I. c.

Next

/
Thumbnails
Contents