Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
a item decreto, plurimum contulerat. An~ dreas, ac Bela quoque, dum Hungari ad auitas respectabant superstitiones, fota ac firmata eadem religione, Reip. consuluerant; S. Ladislaus legum in Synodo regali latarum rigore quoque. Successionis in regimine ordo, aperta lege haud sancitus, motuum plurium intestinorum semen euasit. His post obitum S. Stephani Petrus Venetus, ac Samuel Aba regnum, sexui prius Arpadiano virili delatum , ad se traxerant; Bela cum fratre, Geysa et Ladislaus cum patruele suo Salomone propter coronam contenderant; ac Gregorius PP. VII. iurium suorum, maiori, quam aequum, zelo Regni Hungariae potestatem sedi Romanae nitebatur arrogare. Scripta solennia taliter, tota hac periodo, res nonnisi sacras, constitutionisque politicae concernebant elementa. Nobiles apud nos, qui regnum armorum virtute aquisitum eodem seruitio tuendum susceperant^ Seruientes ideo regales dicti, amplis adeo praediis seu allodiis^ libertatibusque sunt donati, vt nullo videantur eorum eguisse augmento; erant illorum ii quoque, qui castris conseruandis, aut limitibus regni custodiendis sunt deputati , compotes. Donationalium certe huiusmodi nullum hucdum reperimus documentum. Illa, quae insignibus aduenis, terris collatis, aut seruis,