Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
conditkmariisque , in libertatem assertis , sunt concessa, vel consumsit yetustas, vel inuida lucis archiuorum scrinia recondunt. Quae in originalibus , aut transumtis authenticis temporum vicerunt morumque iniquitatem, Eminentissimo Cardinali Leopoldo e Comitibus de Kollonicz debemus vt plurimum. Grandis haec Anima ad affundendam Historiis nostris claritatem, tabularii Sui Primatialis claustra benigne reclusit; et ab Excelsa Camera Caesareo - Regia Aulica Viennensi, eiusdem gratia, sequentem obtinuit resolutionem: Illustrissimi ! Litteris praetitulatarum Dominationum Vestrarum, 3oi. recenter elapsi mensis Septembris, circa Instantiam Eminentissimi ac Reuerendissimi Principis, Cardinalis a Kollonicz communicationem litteraliumlnstrumentorum, Venerabilem Clerum concernentium, ac penes Regias Cameras Hungaricam et Scepusiensem reperibilium petentis, ad nos responsorie exaratis, acceptis, continentiisque earumdem intellectis , ac passu hocce hic quoque in CameraAulica penitius ruminato; quandoquidem notura, promulgatumque esset, quod Maiestas sua Sacratissima vniuersa bona Ecclesiastica, in regno Hungariae existentia, Venerabili Clero Hungariae, ac Ecclesiis Dei restitu-