Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

quid forte huiusmodi perpetrauerint, gladio vltore sternantur; facultates etiam peremti Fisco decerni­mus vindicari; et similiter puniri rectores prouin­ciarum, si facinora vindicare neglexerint. Datum Kalen. Dec. Constantino IV. et Constante AA. Coss. E codice Iuris ciuilis Lib. I. Tit. XT. Eandem le­gem determinaruut Arcadius et Honorius AA. Macrobio JP. P. Hispaniarum, et Proclinno Vicario quinque Pro­uinciarum, sequentibus : „ Sicut Sacrificia templorum prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamen­ta seruari. Ac ne sibi aliqua auctoritate blandianlur , qui ea conantur euertere , si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur, abreptae buiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur. Uat. IV. Kal. Feb. liauennae Theod. V. Con. Idest anno 399. A- Ch. 347. Epistola Patrum Sardicensium ad vniuersas Ecclesias. Multa quidem et frequenter ausi sunt Ariani Haeretici aduersus Seruos Dei, qui fidem rectam, et catholicam custodiunt; adulterinam namque do­ctrinam inferentes, Orthodoxos persequi tentaue­runt; in tantum autem nunc exsurrexerunt contra fidem, vt non religiosam pietatem clementissimo­rum Imperatorum lateret. Denique gratia Dei ad­iuuante, etiam ipsi clementissimi Imperatores con­gregarunt ex diuersis prouinciis , et Ciuitatibus ipsam Sjnodum Sanctam, et in Sardicensium Ciui­tate fieri permiserunt, vt oinnis quidem dissensio amputetur, iniqua autem doctrina penitus expulsa, pietas sola, quae est in Christo, omnibus custo­diretur. Venerunt enim ab oriente Episcopi, co­hortatione excitati piissimorum Imperatorum, ma­xime propler id, quod frequenter in murmuratio­ne fuit, id est: de dilectissimis Fratribus nostris,

Next

/
Thumbnails
Contents