Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

et Coepiscopis, Athanasio Episcopo Alexaiidriae, et Marcello Episcopo Ancyro-Galatiae. Arbitra­mur autem etiam ad vos ipsos peruenisse eorum calumnias, et aures yestras tentasse eos commo­uere; non dubitauimus fore, vt aduersus innocen­tes quidem , quae dicunt, non credatis; sceleratae autem haereseos suae suspicionem tegant. Sed non diutius haec illis facere permissum est. Est enim Gubernator Ecclesiarum Dominus, qui pro EccJe­siis, et pro omnibus nobis mortem sustinuit , et propter eas Ecclesias ascensum in coelum omnib us noliis tribuit. Olim quidem scribentibus Eusebio , Mario, Theodoro, Diognito, Vrsacio et Valen­te, Iulio Consacerdoti nostro, Homanae Ecclesiae Episcopo, aduersum praedictos Coepiscopos no­stros (dicimus autem Athanasium et Marcellum) vt scripserunt ex aliis locis — Episcopi contestantes innocentiam Athanasii Coepiscopi nostri; quae au­tem ab Eusebio facta sunt, nihil aliud, quam fal­sitatis et mendacii fuisse plena. Nam etsi ex eo , quo vocati sunt a Iulio Episcopo carissimo Fratre nostro, claruit noluisse eos venisse ex ipsis literis, quibus eorum mendacia detecta sunt ( venissent enim, si habuissent fiduciam eorum, quae gesse­runt aduersus Coepiscopos nostros ) licet etiam ex ipsis, quae fecerunt in isto sancto et magno Con­cilio, manifestiora falsitatis suae commenta prodi­derunt: Venerunt enim et ad Sardicensium Ciui­tatem, et videntes Athanasium, et Marcellum, et Asclepam, et alios, timuerunt venire ad iudicium, et non semel, neque iterum , sed frequenter vocati contemserunt inuitationem Synodi omnium nostro­rum, qui conuenimus Episcopi, et maxime venera­bilis senectae Ossium (Hosium) qui et propter aeta-

Next

/
Thumbnails
Contents