Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

focnigne largitus sit. Deus vos fratres carissimi, ser­uet incolumes." Indidem Socratis L. IX. Vide coll. Concil. cur Coll. T. II. p. 268 — 9. A. Ch. 526. Idem Constantiniis haereticos noua lege con­stringip. „ Imp. Constantin. Constant. et Constans ad Dracilianum Praef. Vrbi. Priuilegia, quae contem­platione Religionis indulta sunt, catholicae tantuin legis obseruatoribus prodesse oportet. Haereticos non solum ab his priuilegiis alienos esse volumus, sed etiam diuersis muneribus constringi et subiici. PP. Kal. Sept. Generasto et Constantino A. VII. et Constantino Coss. Cod. Ciuil. L. I. lit. V. ' Paganos ex aduerso Constantinus rationibus, ac exem­plis ad fidem Christi inuitauit. Errorem Arii, prout eru­pit, omni sopire opera nitehatur; studio hoc pacis neu­tiquam proficiens, Concilii 508. Patrum, Nicaeae in Bi­thynia anno 325. collectorum sententiam epistola sua ad Episcopos absentes perscripsit commendata ynitate. Jn exstruendis Ecclesiis munificentissimus, Ecclesiis le­gandi facultatem concessit; Crucifixionis, orbitatis et coelibatus poenam sustulit; obiit 22. Maii Ann. 337. Eu~ seb. 1. c. et Cod. iuris Civ. L. I. tit. II. ji. C. 542. Constantinus iunior Auguslus Templa Pagano­rum claudi et sacrijicia cessare iubet. Constantinus Imperator ad Taurum P. P. Pla­cuit omnibus, locis atque vrbibus vniuersis claudi protinus templa, et accessu vetito omnibus licen­iiam delinquendi perditis denegari. 1. Volumus ctiam cunctos sacrificiis abstinere. 2. Quodsi ali­Tom. I. 4

Next

/
Thumbnails
Contents