Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

ligenter inuestigaretur. Proinde omnia, quae aut controuersiae, aut dissensionis materiam praebere videbantur , accurate excussa , et exagitata sunt. Quantas et quam graues blaspliemias (ignoscat no­bis diuina Maiestas) nonnulli de Saluatore nostro, de spe et vita nostra, indecore protulerunt, et scripturis diuinitus inspiratis, fldeique sacrosanctae contraria effutiuerunt, et se ita credere palam con­fessi sunt. Nam cum amplius tercenti episcopi, vi­ri propter animi modestiam, et solertiam admirabi­les, vnam eamdemque fidem (quae reuera exacta legis diuinae fides est) constabiliuissent; solus Ari­us inuentus est vi et fraude diabolica victus, qui impio consilio lianc erroris labem primum apud vos, deinde apudalios sparsit. Quocirca eam, quam omnipotens Deus nobis tradidit, doctrinam ample­xemur; ad fratres nostros, a quibus nequam ct impudens Diaboli minister nos segragauit, redea­mus, ad commune corpus ecclesiae, et ingenua 110­stra membra , omni studio reuertamur. Illud enim vestram prudentiam , fidem et sanctitatem decet, vt errore illius, quem veritatis hostem esse constat, penitus depulso , ad Dei gratiam vos denuo reci­piatis. Nam, quod trecentis sanctis Episcopis \ isum est, non est aliud putanduin, quam solius lilii Dei sententia; praesertim cum in talium et tam prae­clarorum virorum mentibus sacer insideret Spiritus, qui illis diuinam voluntatem aperuerit. Quapro­pter nemo vestrum liaesitet, nemo moram interpo­nat., sed omnes lubentibus animis ad viam veritatis \ 7 redite; vt simul atque ipse ad vos aduentauero , debitas gratias Deo , qui omnia lustrat, omnia vo­biscum agam , quod postquam sinceram fidem no­bis ostenderit, caritatem, quae nobis optanda erat,

Next

/
Thumbnails
Contents