Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

abolita sunt scripta: ita et nunc placitum nobis est, Arium et Arii sufFragatores , Porphyrianos quidem nominare, \t quorum imitati sunt mores, eorum quoque obtineant appellationem. Si quod autem scriptum ab Ario compositum reperiatur, igni tra­datur; vt non modo improba eiusdoctrina tollatur, verum etiam ne momumentum quidem aliquod eius relinquatur. Illud equidem praedictum volo ; si quis libellum aliquem ab Ario conscriptum occul­tasse deprehensus sit, nec continuo eum prolatum igne absumserit, morte mulctabitur. Illico namque in crimine tali comprehensus , poenam capitis luet. Deus vos seruet, fratres dilecti." Socrates L. i, C. 9. A. C. 325. Idem Constantinus Arii sequaces ad fidei ortho­doxiam , ac charitatis vnionem reuocat. Constantinus Augustus, catholicae Alexandri­norum, et omnium orthodoxorum Ecclesiae. Sal­uete plurimum, fratres charissimi. Permagnam cer­te et singularem gratiam a diuina prouidentia ac­cepimus, quod omni errore liberati, vnam eamdem­que fidem agnoscainus. Non licet amplius diabolo quidquam contra nos moliri; nam quidquid mali est in nos molitus, illud funditus sublatum est. Dissensiones autem animorum , schismata , tumul­tus illos et lethalia discordiarum, vt ita dicam , venena, veritatis splendor, Dei iussu , vicit. Vnum igitur Deum omnes et nomine veneramur et esse credimus. Vt autem istnd fieret, Dei voluntate magnam episcoporum turbam, in vrbem Nicaeam conuocaui: quibuscum ego ipse tanquam vnus ex vestro numero (nam me conseruum Vestrum esse supra modum gaudeo) operam decli, vt veritas di-

Next

/
Thumbnails
Contents