Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

de consensu omnlum in celebrando Sanctissimo festo Pascliatis, quod ea res etiam vestris preci­JJUS recte constituta est; ita, vt omnes fratres in oriente, qui antea Iudaeos imitari consueuerant, iam deinceps cum Romanis et vobis, omnibusque nobis, qui eumdem morem vobiscum a primis temporibus in eo recolendo tenuimus, sanctissi­mum festum Paschatis concordissime celebrabunt. Laeti igitur ob res prospere gestas, et ob pacem et concordiam communiter inter omnes constitu­tam, tum denique ob excisas radicitus liaereses, collegam nostrum et episcopum Vestrum, Ale­xandrum, maiore honore et ardentiore caritate complectimini; qui nos praesentia sua recreauit, et permultum laboris in hac aetate sua suscepit, quo vos aliique omnes tranquilliori pace frui pos­sitis. Orate pro omnibus nobis, vt quae a nobis recte sunt constituta, ea rata, stabiliaque mane­ant, vt credimus, beneficio Dei Patris omnipo­tentis , et vnigeniti filii eius, Domini nostri lesu Christi, et Spiritus S. cui sit gloria in saecula. Amen. " Ex Socratis Hist. Eccl. lib. I. c. 19. A. C. 525. Constcintitius Imp. mulctam Ario , huiusque asseclis, injlictam publicat. Cum malignos et impios sibi Arius imitandos duxerit, par est, vt eandem cum illis ferat ignomi­niam. Queinadmodum igitur Porphjrius, diuinae pietatis hostis, iniquis de Veligione compositis li­bris , condignam reperit mercedem ; per quam fu— turis seculis omnium probris obnoxius erit, pluri­maque obruetur infamia, atque insuper impia eius

Next

/
Thumbnails
Contents