Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

muneribus fungi; sed tamen omnibus in singulis paroeciis et ecclesiis, qui sunt ab honoratissimo viro et collega nostro Alexandro ordinati , sint omnimo inferiores. Quin etiam nulla potestas eis sit vel designandi quos velint, vel omnino quid­quam faciendi absque consensu Episcoporum ca­tholicae et apostolicae ecclesiae; qui sub Alexan­dro sunt sanctissimo collega nostro. Hi autem, qui Dei gratia, et vestris precibus adiuti, ad nullum schisma deflexisse comperti sunt, et se in­tra catholicam et apostolicam ecclesiam impollu­tos continuerunt, ius habeant et ordinandi, et eos, qui digni clero fuerint, nominandi; denique et omnia ex lege, ac instituto ecclesiastico libere exequendi. Quod si quis forte eorum, qui Ec­clesiae funguntur muneribus , diem suum obierit, tum vnus ex illis, qui nuper in Ecclesiam adsciti sunt, modo idoneus videatur, et populus illum eligat, episcopusque Alexandriae ei suflfragetur et consentiat, in locum succedat demortui. Atque sit istud aliis quidem omnibus concessum. De Me­letio autem nominajtim aliter statutum est : vt vi­delicet, cum propter petulantiam, quam antea ostendit, tum propter temeritatem et proteruiam mentis, nulla potestas, autoritasue ei tribuatur ; quippe cum liomo is sit, qui possit denuo ec­clesiae statum et ordinem perturbare. Haec sunt, quae ad Aegyptum et sanctissimam Ecclesiam A­lexandrinam proprie et separatim pertinent. Si quid praeterea vel canonibus vel decretis consti­tututum est, honoratissimus Dominus frater et col­lega noster Alexander ad vos reuersus certius per­feret, vt qui actorum omnium auctor fuerit et particeps. Laetum etiam nuncium vobis afTerimus,

Next

/
Thumbnails
Contents