Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

fuisse antequam natus esset; fuisse tempus aliquan­do cum non esset; Filium Dei libero voluntatis suae arbitrio virtutis et vitii eapaeem esse, inqui­ens et creaturam esse; quibus omnibus sanctum concilium indicit anatliema; imo vero, ne pati quidem potest, Yt vel impia eius opinio vel amen­tia, vel blaspliema verba ad aures perueniant. Quem autem exitum consecutae sint res eius, omni­no vel audiuistis , vel saltem a nobis audietis, ne nos insultare homini videamur , qui meritas scele­ris sui poenas luit. Tantum vero inualuit eius im­pietas, vt cum eo vna perierint Theonas Marma­ricae, et Serundus Ptolomaidis , episcopi; nam et illi cum aliis quibusdam eisdem malis allecti sunt. Verum cum iam Aegyptus non modo peruersa illa opinione et blasphemia, sed etiam cerlis ho­minibus, qui in populo antea pacato et tranquillo seditionem et discordiam concitare ausi sunt, Dei gratia penitus libertata esset; tamen petulantia Me­letii, et eorum, qui ab illo in sacrum ordinem sunt cooptati restabat adhuc : de qua re, quid concilium decreuerit, vobis carissimi Fratres in­dicamus. Concilium clementius aliquando in Me­letium animatum (nam summo iure nullam mere­batur veniam) decreuit, vt in sua ciuitate ma­neat, potestatem autem nullam habeat, vel manus imponendi, vel administrandi ; vel quemquam ad munus aliquod ecclesiasticum deligendi, vel in aliena regione, aut ciuitate eius rei gralia com­parendi; sed vt solum dignitatis nomen retiueat. Illi vero, qui ab eo in sacrum ordinem lecli sunt, simul atque sanctiore ordinatione confirmati fue­rint, ad communionem post haec admittantur, et permittatur illis quidem honoribus frui, et saCris

Next

/
Thumbnails
Contents