Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
censere, cum nec breuitas temporis, ncc magnitudo occupationum nostrarum patiantur, nos de criminibus yestris pro merito ipsorum verba facere? Quippe tam gravia sunt, et immensa scelera vestra; adeo foeda, et omni attrocitate exuberantia, vt ne dies quidem integer ad eorum explicationetn sufficiat. Et alioqui ab huiusmodi rebus aures amouere, et oculos auertere decet, ne pura et sincera lidei nostrae alacritas particulari earum expositione violetur. Quid est igitur, qruod huiusmodi mala diutius toleremus ? maxime cum diuturna patientia faciat, vt hi quoque, qui sani sunt, ac valentes, hoc velut pestilenti morbo iniiciantur. Quidni ergo huiusmodi improbitatis radices publica animadversione confestim exscindimus? Quocirca quando haec vestrae improbitatis pernicies amplius ferri non potest pracsenti lege interdicimus , ne quis vestrum imposterum conuentus agere praesumat. Atque idcirco vniuersa loca, in quibus eiusmodi coetus peragitis, auferri praecepimus; eo usque procurrente maiestatis nostrae sollicitudine, vt non modo in publico , sed ne in priuatis quidem aedibus ac locis vllis priuati iuris, superstitiosae vestrae dementiae factio congregetur. Itaque, quod longe honestius est atque praestantius, quicunque vestrum verae, ac sincerae religionis studiosi sunt, ad Catholicam Ecclesiam accedant, eiusque sanctitati communicent, cuius ope ad veritatem poterunt peruenire. Absit omnino a felicitate temporum nostrorum, peruersae mentis vestrae fraudulenta deceptio: haereticorum scilicet, et schismaticorum scelerata, ac perdita amentia. Dignum est enim prosperitate temporum, qua diuino beneficio fruimur, vt qui cum bona spe, ac fiducia vi-