Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

tara agunt, ab orani inordinato errore ad reetum tramitem, a tenebris ad lucem, a vanitate ad ve­ritatem, a morte denique ad vitam traducantur. Atque huius remedii vis ac virtus necessaria sit, cuncta, uti iam diximus, superstitionis vestrae con­ciliabula, id est omnium haereticorum oratoria, si tamen oratoria dici debent, sine vlla contradi­ctione ipsis ademta, Catholicae Ecclesiae incun­ctanter tradi praecepimus; reliqua autem loca pu­blico adiudicari: nec vllam deinceps eo conuenien­di licentiam vobis relinqui. Adeo, vt a praesenti die, nullo prorsus in loco, tam publico, quam priuato, illegitimi vestri coetus audeant conuenire, Proponatur. Ex Eusebii Vita Constantini Imp. L. III. c. 64 — 5. A. Ch. 325. Synodi Nicaenae ad Syluestr. Papam litterae. Beatissimo Papae Yrbis Rornae cum omni re­uerentia colendo Siluestro, Osius, Episcopus pro­uinciae Hispaniae, ciuitatis Cordubae, Macarius Episcopus Ecclesiae Hierosoljmitanae, Yitus et Vincentius presbiteri Vrbis Romae ordinati ex directione tua, et tercenti decem et octo, in do­mino salutem. Quoniam omnia corroborantur di­uinis mysteriis, Ecclesiae vtilitatis causa, quae ad robur pertinent sanctae Ecclesiae catholicae, et apostolicae, ad sedem tuam Romanam explanata, et de graeco redacta, scribere confitemur: nunc itaque ad verae fidei argumentum accurrimus ro­borari. Itaque censeat vestra apostolica doct.rina, Episcopos totius Vestrae Apostolicae A rrbis in vnum conuenire , vestrumque habere consilium, sicut docet inystica veritas, confirmet non sancita,

Next

/
Thumbnails
Contents