Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

Ibictem Eus. L. X. c. 7. Hanc Clericorum immunita­tetn eonfirmauit, ac definiuit Constantiuus Junior A. 357. in Cod. Jur. ciu. L. I. tit. III. n. 2. Factione, quae pro Maioriano pugnaljat, Donato a Casis nigris , duce, ac signifero , Romanac Synodi decreto haud cedente , con­cordiae studio, Arelatensem congregauit Synodum Con­stantinus Augustus. A. Ch. 314. Exemplum epistolae eiusdem Constantiui , qua alteram Episcoporum Synodum, vt ornnis tollatur dis­sensio, in Erbem Arelatensem indicit. Constantinus Auguslus Cliresto Syracusano­rum Episcopo. Iam quidem antea cum nonnulli prauo, ac peruerso animo a sancta religione, coe­lestique virtute, et ab Ecclesiae Catholicae senten­tia dissidere coepissent, huiusmodi eorum conten­tionem praecidere cupiens , ita constitueram, vt lnissis e Gallia quibusdam Episcopis, accitis etiam ex Africa iis, qui duas in partes diuisi, pertinaci­ter inter se , atque obstinate contendunt; praesen­te quoque Romanae Yrbis Episcopo, id , quod com­motum esse videbatur, sub horum praesentia pos­set diligentissima examinatione componi. Sed quo­niam nonnulli, vt fere fit, et propriae salutis, et venerationis, quae santissimae fidei debetur, obliti, priuatas adhuc simultates prorogare non cessant; prolatae iam sententiae aquiescere nolentes, asse­rentesque paucos admodum Episcopos sententiam tulisse, qui nec omnibus, quae prius inquiri opor­tebat, diligenter excussis , ad depromendum iudi­cium accessissent; ynde fit, vt et ipsi, quos con­cordi, ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi, seu potius detestanda secessione dissideant ; et iis hominibus, qui a Sanctissima religione alie­no sunt animo , subsannandi occasio praebeatur.

Next

/
Thumbnails
Contents