Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

Idcirco mihi sedulo prouidendum fuit,vt haec, quae post depromtum iudicium voluntaria assensione iam llnita esse debuerant, nunc tandem multorum in­teruentu finem possint accipere. Quoniam igitur plurimos ex diuersis, ac prope infinitis locis Epi­scopos in Vrbem Arelatensem intra Kalendas Augu­sti iussimus conuenire, tibi quoque scribendum esse censuimus, vt accepto publico vehiculo a viro clarissimo Latroniano Correctore Siciliae, adiun­ctis tibi duobus secundi ordinis, quos tu eligendos putaueris, tribus item seruulis, qui in itinere vo­bis ministrare possint, intra eundem diem ad prae­dictum locum occuras : quo tum per tuam graui­tatem, tum per ceterorum in vnum coeuntium vna­nimem, concordemque solcrtiam, controuersia haec, quae per foetlis-iimain altercationem ad hoc vsque temporis perdurauit, auditis omnibus eorum, qui nunc intcr se dissident, quos etiam adesse iussi­mus, allegationibus , ad congruam religionis, et fi­dei obseruantiam, fraternamque concordiam tan­dem aliquando possit reuocari. Incolumen te Deus omnipotens diutissime seruet. Jbicl. L. X. cap. 5. Quum Donatistae neque buius Con­cilii auctoritate componi potuerint, tumultuantes ci­uili potestate sunt coerciti. A. Ch. 316. Conslantini Iniperaloris ad Caecilianum Car­thaginensem A. Episcopum epistola, qua se Ecclesiis dona conlulisse, ac tumultuantes Donatistas coercen­dos iussisse , notificat. Constantinus Augustus Caeciliano Episcopo Car­thas inensi. Quandoquidem j)Iacuit nobis , vt per o^innes prouincias Africae , Numidiae, et vtriusque Mauritaniae, certis quibusdam legitiinae, et san-

Next

/
Thumbnails
Contents