Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

Ex Euseb. Pamph. Hist. Eccles. L. X. c. 5. Acta hu­ius Svnodi Romanae exstant apud Optat. in lib. 1. Epi­stolam Anulini ad Constantinum datam conseruauit S. Augustinus epist. 68.; postquam idem Anulinus edictum Constantini Augusti de immunitate Clericorum accepis­set; quod est sequens. A. Ch„ 313. Exemphim epistolae alterius eiusdem Constan­tini , qua cunclis Clericis ciuilem immunitatem confert. Aue Anuline carissime nobis. Cum ex multis rebus constet, religionem illam, in qua summa di­uinae Maiestatis reuerentia custoditur , spretam quidem maxima Reipublicae importasse discrimina; eandem vero rite •usceptam, ac custoditam, et no­mini Romano maximam prosperitatem, et cunctis mortalium rebus, diuina id tribuente beneficentia, praecipuam felieitatem contulisse; placuit, vt ho­mines illi, qui cum debita sanctimonia, et assidua huius legis obseruantia, ministerium suum diuinae religionis cultui exhibent, laborum suorum merce­dem reportent, Anuline carissime nobis. Quo circa eos homines, qui intra prouinciam tibi creditam in Ecclesia C-atholica, cui Caecilianus praeest, huic sanctissimae religioni ministrant, quos Clericos vo­care consueuimus , ab omnibus omnino publicis functionibus immunes volumus conseruari: ne er­rore aliquo, aut casu sacrilego a cultu summae di­uinitati debito abstrahantur; sed vt potius absque vlla inquietudine propriae legi deseruiant. Quippe his, summam venerationem diuinoNumini exhiben­tibus, maximum inde emolumentum Reip. videtur accedere. Vale Anuline carissime , ac desideratis­siine nobis.

Next

/
Thumbnails
Contents