Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
mansiietudine aliena esse videbantur, omnino remoueantur : tum vt in posterum quicunque Cliristianam religionem obseruandam sibi esse slaluerunt, eam libere, et constanter absque vlla molestia, et impedimento retineant. Quae quidem idcirco tuae solertiae indicanda censuimus , vt liberam et absolutam licentiam religionis suae colendae Christianis concessam a nobis esse cognoseas. Quod quoniam a nobis simpliciter et absolute illis concessum est; simul etiam aliis obseruantiam et culium suum sectari volentibus, id concessum esse tua deuotio intelligit. Quod profecto temporum nostrorum tranquillati conuenire perspicuum est: vt vnicuique liberum sit, quamcunque voluerit colendi Numinis rationem eligere, atque obseruare. Atque id a nobis eo factum est, vt ne cui diuino cultui, atque honori quidquam a nobis detractum esse viderelur. Hoc aulem amplius in gratiamChristianorum decernimus, vt loca ipsorum, in quibus ante hac conuenire consueuerant, de quibus in litteris ad deuotionem tuam dalis alia erat forma superiori tempore constituta, si quid aut a fisco nostro, aut ab »alio quopiam ea emisse visi fuerint , ipsis Christianis absque vlla pecunia, et sine repetitione vlla superadiecti pretii, incunctanter, ac sine vlla ambage restituant; et si quis eadem loca dono acceperint, vt ea protinus Christianis reddant. Quod si, qui ea loca emerunt, aut donata acceperunt, aliquid a nostra clementia petere velint, ii Praefectum , qui in illa prouincia ius dicit , adeat, vt a nostra serenitate ratio ipsorum habeatur. Quae quidein omnia protinus, sine vlla dilatione, corpori Christianorum restitui tua cura, ac diligentia oportebit. Et quoniam iidem Christia-