Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
ni non solum ea loca, in quibus conuenire solebant, sed etiam alia possedisse noscuntur, quae non priuatim ad singulos ipsorum, sed ad ius corporis pertinerent; haec omnia post legem a nobis memoratam absque vlla dubitatione iisdem Christianis, hoc est cuilibet corpori, et conuenticulo ipsorum restitui iubebis ; supradicta scilicet ratione seruata, vlqui ea loca absque redhibitione pretii, sicut dictum est, restituerint, indemnitatem suain a nostra benignitate exspectent. Atque in liis omnibus supradicto corpori Christianorum operam tuam , atque industriam, quoad fieri potest, praeslare debebis: vt mandatum citissiine perficiatur, quo in hoc etiam communi et publicae tranquillitati a nostra clementia consulatur. Hac enim ratione, sicuti diximus, Dei erga nos cura, ac benevolentia, quam in multis iam negotiis experti sumus, firma , ac stabilis perpetuo permanebit. Porro , vt huius legis, ac beneficentiae nostrae sententia ad omnium notitiam perferri possit, has litteras nostras vbique proponi, et ad cunctorum cognitionem peruenire conueniet: ne benignitatis nostrae constitutio quemquam omnino latere possit. " Ex Eus. Pamph. Hist. Eccl. L. X. c. 5. Cum hoc cdicto Christianorum etiam haereticoruin eadem , quae Catholicorum , habenda videbatur ratio; lauores praedictos ad solos Catholicos restrinxit cdictum , quod sequitur. A. Ch. 513. Exemplum alterius Constituiionis, qua lmperatores solis Christianis Catholicis bcneficium a se concessum addicunt. Aue Anuline carissime nobis. Est hic mos bonitatis nostrae, vt ea, quae ad alienum ius perti-