Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
concedere significauerant; tuin vniuersis ditioni suae famulantibus , propositis edictis, et Jegibus idipsuin perniiserant. Verum impius ille ne sic quidem llecti, aut pauluium cedere decreuit ; nisi posteaquam diuina eum persequente iustitia, ad id tandem inuitus perductus est." Hist. L. IX. c. 9. A. Ch. 513. C. V. Maximinus Augustus Christianis absolutam concedit libertatem. Imperator, Caesar, Caius Valerius Maximinus, Germanicus, Sarmaticus, Pius, Felix, Inuictus, Augustus. Prouincialium nostrorum vtilitati omnimode nos consuiere, eaque libenter praestare, quae omnibus maxime fructuosa sint, et quaecunque ad communemipsorum vtilitatem, et commodum spectent, et Reipublicae inprimis conducant, quaeque singulis grata sint et accepta, neminem ignorare, sed vnumquemque res ipsas animo reuoluentem nosse, et persuasum habere, confidimus. Certe cum antea nobis compertum fuisset, occasione [legis illius, quae a Diuis Diocletiano etMaximiano parentibus nostris lata erat, vt Christianorum conuentus penitus abolerentur; multas concussiones, praedasque ab oflicialibus factas esse, atque hoc malum in dies longius serpere aduersus prouinciales nostros, quibus maxime consultum volumus, quorum facultates hoc praetextu grauiter atteruntur, superiore anno datis ad singulas Prouinciarum praesides literis statuimus : vt siquis adhaerere huic sectae, et religionis illius obseruantiam sequi vellet, ei liceret absque vllo impedimento in proposito suo permanere , nec vllus eum impedire , aut prohibere auderet; sed vt quisque eorum id, quod sibi libitum esset, sine vllo metu , aut suspicione agendi licen-