Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
alienas caeremonias amplecti videbantur , tlebiios cultus Diis imortalibus exhiberent. Yerum pertinacia quorumdam, et obstinata mentis duritia eovsque processit, vt neque ipsa Imperialis praecepti iustitia eos a proposito reuocare, nec imminentis supplicii grauitas deterrere potuerit. Cum igitur acciderit, vt ea de causa plurimi sese in abrupta periculorum coniicerent, Maiestas Dominorum 110strorum, fortissimorum Principum, pro insita sibi pietate, atque clementia, alienum a sanctissimo suo proposito esse iudicans, vt ex eiusmodi occasione in tanta discrimina homines adducantur, nostrae deuotioni praecipit, vt ad tuam solertiam literas darem; quo , si quis forte Christianorum gentis suae religionem obseruare deprehensus fuerit, eum omni molestia, ac discrimine liberes; neque obhanc causam vlla poena afliciendum censeas. Quippe cum tam longo iam temporis tractu compertum fuerit, eos nulla ratione adduci posse, vt ab huiusmodi pertinacia abscedant. Scribere igitur ad Curatores, et Magistratus et praepositos pagi singularum ciuitatum tua debet industria, vt sciant sibi in posterum huius negotiicuram ampliusagere non licere." Ex Eusebii Hist. Ecel. L. IX. Cap. 1. „ Haec , inrjuit Eusebius, cum non ex aniini sententia, sed necessitate compulsus praecepisset, non amplius verax, aut fidc dignus omnibus videbatur : propterea, rjuod iam antea, post pacem Christianis indultam, versutiam et perfidiam animi ostenderat. Itaque nemo nostrum aut conuentus agere, aut se ipsum palam faccre , ac in apertum proferre ausus est; quippe cum nec epistola ipsa id nominatim concerleret, sed tantum iuberet, vt ab omni calumnia et vexatione immunes seruaremur. Conuentus autem agere, aut ecclesias exstruere, aut aliud quideorum, quae nobis solennia sunt, peragere, nequaquam praecipiebat. Et tamen pacis et pietatis patroni Constantinus et Licinius, tum literis ad eum datis, id sc nobis