Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

luerint, Prouinciarum Rectores nihil acerbi statu­ant, sed potius clementer, ac moderate indulgeanl, seque illis accomodent; tamen ne forte a Beneficia­riis, aut a quibuscunque aliis iniurias et concus­siones patiantur, his etiam literis grauitatem tuam admonendam esse existiinaui, vt Prouinciales no­stros blanditiis potius et exhortationibus, ad Deo­rum curam, ac prouidentiam agnoscendam allicias. Itaque si quis sua sponte Deorum cultum suscipien­dum agnouerit, liunc ambabus vlnis amplecti opor­tet. Quod si qui religioni suae adhaerere maluerint, arbitrio ac poteslati suae sunt relinquendi. Debet igitur deuotio tua, quod ipsi niandatum est, se­dulo obseruare, nec Prouinciales nostros iniuriis, aut concussionibus opprimendi licentia cuiquam concedatur; cum potius, vti iam dictum est, cohor­tationibus, blandisque illecebris ad Deorum cul­tuin reuocandi sunt. Prout hoc praeceptum Maie­statis nostrae vniuersis prouincialibus nostris inno­tescat, edicto abste proposito iussionem nostram publicari curabis." Ex Eusehii Hist. Eccl. L. IX. c. 9. Effectum liuius or­dinationis commemorat Rufinus, quj sic habet: ,, Sabi­nus, qui id temporis Praefecturae culmen gerebat, omni­um Prouinciarum rectoribus scribens, et praelatam in ­serens legem" etc. Edictum Sabini fuit sequens. A. Ch. 313. Sabinus, Praefectus Praetorio,P/ ouinciarum Prae• sidibus voluntatem Imperatoris edicto suo publicat. Iam pridemMaicstas Dominorum nostrorum, sacratissimorum Principum, assidua, ac deuota sol­licitudine omnium mortalium mentes ad piam, re­ctamque viuendi rationem traducere instituerat; vt et ii, qui peregrinas, et ab institutis Romanorum

Next

/
Thumbnails
Contents