Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
tlitlis, et adhortationibus ad Deorum cultum eos reuocare conarentur. Quamdiu igitur iuxta mandatum Maiestatis nostrae, haec a Iudicibus, ]>ro ut iusseram, obseruata sunt, nemo ex partibus orientis relegatus, aut contumelia afTectus est. Quiji potius Prouinciales nostri eo, quod clementius cum ipsis agebatur, ad numinum cultum redierunt; po stea yero cum aono praeterito Nicomediam feli— citer essem ingressus, cives eius Vrbis me illic de> gentem adierunt cum Deorum simulacris; obnixe orantes , ne huiusmodi hominum genus in sua ciuitate habitare omnino sineretur. Sed quoniam complures huius religionis viros illis in partibus viuere cognoueram, hoc eis responsum dedi: me quidem eorum petitioni libenter gratificaturum; sed non animaduertere idipsum ex aequo ab omnibus postulari. Quod, si qui sint, qui in Christianorum superstitione permaneant, unumquemque pro arbitralu, ac mentis suae proposito , eligere, quod vellet; et si Deorum religionem amplecti vellent, perinde id licere. Sed tamen et Nicodemiensibus, et reliquis ciuitatibus, quae eandem ad me petitionem cum summa contentione detulerant, vt videJicet nullus Christianorum in suis sedibus habitaret, necesse habui Jjenigne respondere: quando ita oljseruatum fuisset a cunctis retro Imperatoriljus, Diis quoque immortalibus, per quos genus humanum, et Reip. permanet status, id ipsum placuisset ; me quoque huiusmodi petitionem , quam de cultu Deorum suorum ad me detulissent, confirmaturum. Quamoljrem, etsi iam antea saepe deuotioni tuae partim per literas scripsi, partim coram in mandatis dedi , vt aduersus ProuinciaJes , qui hunc Clirislianae religionis ritum retinerc vo-