Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
ctum, vt ipsi ad ritus et institutaMaiorum reuerterentur : multi eorum grauissimis discriminihus ohiecti; multi intentato suppliciorum metu , varia mortis genera pertulerunt. Cum igitur viderimus plerosque eorum in huiusmodi amentia persistentes, necDiis immortalibus cultum debitum exhiliere, nec sacrorum Christianorum caeremonias obire: pro nostra humanitate et pro solenni instituto clementiae nostrae, qua vniuersis hominibus veniam impertiri consueuimus, in hoc etiam negotio libentissime indulgentiam nostram censuimus esse proferendam; vt omnes Christiani aedes suas, in quibus conuentus peragebant , denuo instaurare possint , ita vt nihil contrarium disciplinae suae deinceps facere cogantur. Peculiari autein epistola ludicibus significabimus, quid ipsos obseruare oporteat. Quapropter ob hanc indulgentiam clementiae nostrae Deum suum precari, et obsecrare eos oportet, tum pro incolumitate nostra, tum pro reipublicae, suaque ipsorum salute; vt et lleipublicae status integer permaneat, et ipsi in suis domiciliis cum omni securitate possint degere. Ex. Eusebii Pamphili Historiae Ecclesiasticae Libro VIH. cap. 17. Jnualuit in Tmperio Romano consuetudo , vt Filii aut Fratres vel etiam extranei in societatem eiusdem adsciscerentur, Augustalibus titulis communicatis et prouinciis distributis j cum semper tamen penes maiorem, qui alterum ad Imperium euexisset, suprema esset auctoritas et rerum gerendarum potestas. Hiocletianus exeunte saeculo llf. cain Romani Orbis partein , quae in occasuin vergit, Maximiano Herculio , quem CoIIegam assuinsit, tradidit, sibi vero partem alteram , in solem orientem spectantem, retinuit. Bellorum mole vrgente duos Caesares, Constantium et Galerium constituit; illi Galliam, Hispaniam, Britanniam; huic Mljrici oram vsque Ponti fretuin commiserat. Aurel. Victor in Epit. n.